monumenta.ch > Plinius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 80
{XXVI} Genera raphani Graeci fecere tria foliorum differentia: crispi atque levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem, sed breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et in prioribus tamen differentia semine, quoniam aliqua peius, aliqua admodum exiguum ferunt. haec vitia non cadunt nisi in crispa folia.